monumenta.ch > Hieronymus > sectio 7 > sectio 52 > sectio 44 > sectio 6 > bsbClm6224.181 > sectio 45 > sluMscr.Dresd.App.1092.240 > R
Isidorus, Differentiae, 1, De littera Q <<<     >>> De littera S

De littera R SHOW APPARATUS

485 Inter Recens et novum. Recens nascitur; novum fit. Unde et Virgilius: Lac mihi non aestate novum, non frigore defit.
486 Inter Religionem et fidem. Fides est credulitas qua Deum confitemur, religio est cultus quem illi credentes exhibemus. Dicta autem fides ab eo quod fit id quod inter utrosque placitum est. Quasi inter Deum et hominem dicta quoque religio, eo quod ea homines religantur vinculo serviendi ad cultum divinitatis. Religio autem est in virtute, superstitio vero in cultu illicito.
487 Inter Rationale et rationabile. Rationale et angelus et homo, rationabile quod ratione vel agitur vel dicitur.
488 Inter Rusticum et rusticanum. Rusticus operarius dici potest, rusticanus pater familias.
489 Inter Rusticitatem et rusticationem. Rusticitas morum est, rusticatio operis.
490 Inter Rationem et ratiocinationem. Ratio est mentis motus in his quae dicuntur, discernere vel connectere valens; ratiocinatio autem rationabilis est subtilisque disputatio, atque a certis ad incertorum indagationem nitens cogitatio.
491 Inter Regium et regale. Regium est ipsius regis, regale dignum rege. Sic et regia et regalis. Regia domus in qua est, regalis rege digna.
492 Inter Rubor, robur, robor. Rubor coloris est, robur virtutis, robor arboris.
493 Inter Reptilia et repentia, Reptilia aquarum sunt, repentia terrae.
494 Inter Rivum, fontem, torrentem, et flumen. Rivus subito fit: fons est caput atque decursus in quem naturalis manat aqua, torrens pluviae fluctus praeceps, fluvius aquae decursus generaliter.